Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 25.
1 | Sequenti die lectus est de more liber Ionae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur. |
2 | Acceptum est ita, ut speraretur in praesenti futurum. |
3 | Addidi quod vir iustus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati. |
4 | Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita. |
5 | Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita? Respondisse Ionam: Tristis. |
6 | Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse. |