Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 23.
1 | Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. |
2 | Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri iure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. |
3 | Christus fugit, ne rex fieret (Ioan. VI, 15). |
4 | Habemus tyrannidem nostram. |
5 | Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). |
6 | Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. |
7 | Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis obiectu queritur ad Italiam non potuisse transire. |
8 | Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi. |