Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 22.
1 | Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. |
2 | Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. |
3 | Concessi paululum, mandatum intimat. |
4 | Quid tibi visum est, inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. |
5 | Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem. |
6 | Retuli dicens me nihil in praeiudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo. |
7 | Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator. |