Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 21.
1 | Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani. |
2 | Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei. |
3 | Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam. |
4 | Completum est illud quod de Domino Iesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus eius, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4). |
5 | Cuius enim hoc munus, cuius opus, nisi tuum, Domine Iesu? Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur: inde vim militibus imperari. |
6 | Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). |
7 | Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi, Christe. |
8 | Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12). |