1 | Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1). |
2 | Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam. |
3 | Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur. |