Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 17.
1 | Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10). |
2 | Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. |
3 | Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret. |
4 | Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es? Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. |
5 | Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. |
6 | Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis. |
7 | Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. |
8 | Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi. |