monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 15.

1 Sed veniamus ad propositas lectiones.
2 Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Iob. I, 12), ut boni probentur.
3 Invidet iniquus bonis profectibus, tentat diversis modis.
4 Tentavit sanctum Iob in patrimonio, tentavit in filiis, tentavit in dolore corporis.
5 Fortior in suo corpore tentatur, infirmior in alieno.
6 Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat.
7 Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere.
8 Duo igitur iam genera tentationis excepi.
9 Et fortasse quia infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem.
10 Etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem iudicat, et diversis exercet laboribus.
11 Nec Iob ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit.
Ambrosius HOME