monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 13.

1 Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam: maiorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi: lectorem efflagitari.
2 Quid plura? Milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt.
3 Quibus visis, turbantur mulierum animi, proripit se una.
4 Ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad praelium loquebantur.
5 Clamavit aliqua populus.
6 Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.
Ambrosius HOME