Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 8.
1 | Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem iure suo uti, eo quod in potestate eius essent omnia. |
2 | Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis huiusmodi meum, me non refragaturum; quamquam omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subiecta. |
3 | Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram. |
4 | Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. |
5 | Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor. |