1 | Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur. |
2 | Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. |
3 | Nec iam Portiana, hoc est, extramurana basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est, intramurana, quae maior est. |