monumenta.ch > Ambrosius > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 1.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, . . .

1 Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cuius occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet.
2 Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Iob et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Ionae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
Ambrosius HOME