monumenta.ch > Ambrosius > 33
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 32. <<<     >>> 34.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 33.

1 Virtutis igitur fuit quod victoriarum numero diem clausit, nec captivum exitum, sed triumphalem invenit.
2 Circumscriptum autem fuisse a muliere, naturae potius quam personae ascribendum; quia humana conditio, quam culpa inferior; premitur enim et cedit illecebris flagitiorum.
3 Itaque cum Scriptura ei testificetur quod plures in morte, quam in lumine vitae istius positus occiderit, videtur ad adversariorum magis exitium captus, quam quo ipse deiectior fieret, aut minor esset: non est enim se expertus inferiorem, cuius sepultura praestantior, quam potentia fuit.
4 Denique non telis, sed cadaveribus hostium pressus et humatus est, proprio tectus triumpho, clarum insigne relinquens posteris; eo quod populum suum, quem captivum invenerat, viginti annis in libertate iudicio suo rexit, et sepultus in patrio solo libertatis haeredem dimisit.
Ambrosius HOME