monumenta.ch > Ambrosius > 31
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 30. <<<     >>> 32.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 31.

1 Et iam processu temporis (Iudic., XVI, 22 et seq.) crescere ei coma coeperat itaque cum esset celebre convivium, Palaestinorum conventui producitur de carcere Samson, ac statuitur in populi conspectu.
2 Erant tria millia ferme hominum virilis ac muliebris sexus; et gravibus eum insultabant conviciis, circumagebant ludibriis, quod durius et ultra ipsam captivitatis speciem viro ingenitae virtutis conscio tolerabatur.
3 Nam vivere et mori naturae functio, ludibrio esse probro ducitur.
4 Cupiens igitur tantam contumeliam vel ultione solari, vel morte in reliquum praevertere, simulato quod propter infirmitatem corporis et nodos compedum sustentare sese nequiret; poposcit a puero, qui dirigebat vias eius, ut admoveret eum ad columnas proximas, quibus domus omnis suffulciebatur.
5 Et admotus, utraque manu fulcra totius comprehendit aedificii, atque intentis ad festa sacrificii Palaestinis, quod Dagoni deo suo deferebant, per quem sibi adversarium suum datum in potestatem arbitrabantur, muliebris perfidiae dolos beneficiis annumerantes coelestibus, exclamavit ad Dominum dicens: Domine, adhuc semel memor pueri tui esto, ut pro duobus oculis meis vindictam tribuas de nationibus; ne dent gloriam suis diis, quod ipsis iuvantibus, me in potestatem acceperint: nec vitam meam pluris facio.
6 Moriatur anima mea cum Palaestinis, ut agnoscant sibi infirmitatem meam non minus quam virtutem exitialem fuisse.
Ambrosius HOME