monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 29. <<<     >>> 31.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 30.

1 At illa meretriciis delinimentis fessum amoris in soporem compulit, et tonsore adhibito, septem crines capitis eius admota novacula abscidit, continuoque interdicti praevaricatione vires minutae.
2 Denique ex somno expergitus: Faciam, inquit, sicut soleo: et excutiam me super adversarios; sed nec animi sui alacritatem, nec virtutem agnovit: nec vigor erat, nec gratia manebat.
3 Itaque reputans secum quod improvide se mulieribus credidisset, et calvi ratus tentare ulterius aliquid damnatum infirmitatis caecitati oculos, vinculis manus praebuit, et compedibus innexus carcerem intravit multis sibi incognitum tempestatibus.
Ambrosius HOME