1 | At postremum cum illusum sibi toties procax mulier deploravisset, indignam se habitam dolens, cui comitteretur arcanum dilecti; et id quod pro reremedio quaereret, ad proditionem suspectari videret, lacrymis fidem coegit: simul quia debebatur invictae ad id tempus fortitudinis viro, ut aerumnam incideret, saucius animi secretum aperit: praetendere in se virtutem Dei, et esse Domino sanctificatum, secundum eius praeceptum comam pascere, quae si attonderetur, desineret Nazaraeus esse, et propriae virtutis usum amitteret. |