monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 27.

1 At illa quae semel se pecuniae prostituerat, (Ibid., 6 et seq.), astute satis et callide inter pocula et illecebras amoris quasi admirans fortitudinis eius eminentiam, quaerere hoc coepit, quo tandem genere tantum praestaret reliquorum virtutibus; simul et quasi pavida atque sollicita orare, ut dilectae suae committeret, qui nexus astrictum alienae potestati substerneret.
2 Ille autem adhuc sobrius et fortis animi adversus delinimenta meretricia dolum dolo retulit, dicens quia si vitibus virentibus adhuc et non aridis alligaretur, infirmitate corporis adaequaret aliorum similitudinem.
3 « Quo Palaestini per Dalilam sibi comperto, cum vitea soporanti circumdedissent vincula, quasi de improviso excitum, haud degenerem offendere notae et solitae fortitudinis; cum solutis nexibus, virtus libera multis licet, resisteret ac repugnaret.
Ambrosius HOME