Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 25.
1 | Verum ubi decursa serie bellum Palaestinorum composuit, et suorum declinans ignaviam, et hostilem despiciens manum, Gazam sese contulit: ea civitas erat in locis Palaestinorum, et habitabat illic in diversorio. |
2 | Quod cognitum Gazei (Iudic. XVI, 1 et seq.) haudquaquam dissimulatione praeteterierunt, sed festinantes circumdederunt diversorium eius, et obsederunt universos aditus domus; ne fugam in nocte componeret. |
3 | Itaque Samson cognito quid pararetur, compositas insidias noctis medio praevertens, columnas domus manibus amplexus, materiem totam et culminis molem cervice valida sustentans, in verticem montis altissimi transportavit, qui imminebat urbi Chebron, quae populis Hebraeis incolebatur. |