monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 23. <<<     >>> 25.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 24.

1 Et mox siti graviter coepit inardescere, et potus deerat, nec iam ferre ac tolerare poterat.
2 Unde intelligens quod nihil tam facile esset humanae opis, quod sine divino adiumento non difficile foret, exclamavit atque obsecravit, ne sibi Deus omnipotens in offensam verteret, quod imprudenter incauto sermone sibi aliquid assignavisset.
3 Quinetiam illam victoriam Deo deputabat dicens: Tu dedisti in manu servi tui salutem magnam hanc, et nunc subvenit; quia ecce morior siti, et in potestatem eorum de quibus tantum donasti triumphum, sitis necessitate adiudicor.
4 Quomodo Dei misericordia, cum proiecisset ille maxillam, aperuit scissuram eius, et fons erupit ex ea, et bibit Samson, et resumpsit spiritum, et vocavit locum invocationem fontis, eo quod victoriae iactantiam invocationis precibus emendasset: ita diversa iudicia mature edita, quod et arrogantia cito offensam incurreret, et humilitas sine ulla offensione sese reconciliaret.
Ambrosius HOME