1 | Nec tamen Samson populis Palaestinorum delicti gratiam fecit, atque eo vindictae fine contentus fuit: sed concidit eos strage maxima, plurimique eorum ferro interiere. |
2 | Ipse autem concessit in Etam, ad torrentem in deserto. |
3 | Petra illic erat munitio tribus Iuda. |
4 | Palaestini vero, ut qui eum non auderent lacessere, nec munitionis praerupta arduaque superare, tribum Iuda denuntiato adorsi urgere praelio, cum iusta referri cernerent, quod subditos sibi et tributarios perditum iri nequaquam verum et aequum atque ex usu videretur publico, pro alieno praesertim facinore: consulentes in medium, tradi sibi designatorem tanti flagitii postulaverunt, atque ita illis quod ab eo commissum, futurum sine noxa esset. |