monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 18.

1 Abstinuit autem coniugio puellae, cuius perfidiam deprehenderat, atque in patriam domum sese recepit.
2 Turbataque animi iuvencula, quae indignationem laesi, ferociam fortissimi fraudi sibi futuram iusta formidine perhorresceret, in alterius viri concessit nuptias; quem tamen paranymphum sibi Samson quasi fidum sodalem, cum duceret eam uxorem, adsciverat.
3 Nec sic tamen, praetento licet coniugio, offensionis periculum avertit.
4 Namque (Iudic. XV, 1 et seq.) ubi res prodita, volentique ad coniugem redire interclusa copia, quod pater eam alii viro nupsisse diceret, sororem sane eius, si vellet, ducere liceret; stimulo iniuriae exulceratus, publicam excogitavit ultionem capessere domesticae contumeliae indignatione: correptisque trecentis vulpibus, adulta aestate, cum iam matura essent in agris frumenta, binas sibi invicem caudam ad caudam ligavit, atque in medium earum ardentem inseruit facem, nodoque adstrinxit inexsolubili, et ultor iniuriae super manipulos messis dimisit frumentariae, quam secuerant incolae Palaestinorum.
5 At illae igni exterritae, quacumque praecipites convolvebantur, spargebant incendium, et exurebant spicas eorum.
6 Quo dispendio commoti, quod omnes sibi locorum fructus interierant, factum principibus suis intimaverunt.
7 Et illi miserunt viros in Thamnatam, qui mulierem quae variato fidem coniugio mutaverat, ac totam eius domum parentesque igni involvere; quod ea causa suae vastitatis et iniuriae foret: nec oportuisse laedi virum pronuntiantes, qui posset malo publico se ulcisci.
Ambrosius HOME