1 | Hisque et caeteris talibus invictus ad caetera animus, muliebribus emollitus blanditiis, aperuit dilectae propositam quaestionem, et illa civibus. |
2 | A quibus vix tandem septimo die, qui praescriptus absolvendae parabolae fuerat, ante occasum solis comperta soluta sunt, atque in hunc modum relata: Quid fortius leone? Quid dulcius melle? Et ille respondit: nec muliere aliquid perfidiosius: Nam si non domuissetis vitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam; et statim descendit in Ascalonem et triginta viros peremit, quorum exuvias auferens, eos qui propositam quaestionem solverant, promisso munere donavit. |