monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 16.

1 Qui cum enodare implexa, et distinguere ambigua nequirent, mulierem eius partim minis exagitando, partim fatigando precibus, eo impulere, ut a viro posceret quaestionis eius absolutionem, insigne futurum coniugalis gratiae in mercedem amoris.
2 Atque ea seu animi territa, seu muliebri ingenio inflexa, veluti pio questu maritalis odii dolorem praetexere hoc coepit, quod secretum viri consors totius vitae et conscia non comperisset, similisque caeteris habita foret, cui arcanum viri proprii non crederetur: Odisti me, inquit, et non amasti, quam celasti usque adhuc.
Ambrosius HOME