Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 14.
1 | Recepta itaque petitione, Samson cum sibi promissam reviseret, divertit, et paulisper de aggere deflexit; continuoque occurrit ei leo ferus de silva, agresti libertate saevior. |
2 | Comes nullus, telum in manibus haudquaquam suppeditabat: cedere pudor, et conscia virtus fiduciam dare. |
3 | Ruentem in se brachiis amplexus necat, et lacertorum nodo exanimatum, praeter aggerem supra silvestria germina proiecit ac dereliquit. |
4 | Locus erat laetus pabuli herboso gramine, vinetis consitus. |
5 | Itaque apud dilectissimam sibi sponsam exuvias ferae credidit sine momento futuras; cum talium rerum tempora non terribilibus spoliis, sed mitibus gaudiis, et festa fronde fiant venustiora. |
6 | Denique post eadem regrediens via, favum in utero leonis offendit, atque abstulit, donum parentibus ac puellae futurum; talia enim sponsam munera decent, ac degustato melle, favum praedictis edendum dedit, causam repressit. |