Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 13.
1 | Talibus e coelo commendatus insignibus ubi primum adolevit, coniugio mentem intendit, sive quod vagam ac familiarem adolescentulis abhorreret animo lubricae libidinis consuetudinem: sive quia iam causa quaerebatur, quemadmodum a cervicibus plebis suae averteret Palaestinorum potentiam, duraque imperia. |
2 | Pergens itaque (Iudic. XIV, 1 et seq.) in Thamnatam (urbi hoc nomen est in illis positae locis, quae tunc temporis Palaestinorum incolis frequentabatur), virginem aspexit, grata specie, et vultu decoro, et parentes proprios, quorum comitatu fultus gradiebatur, oravit ut eam in coniugium sibi poscerent. |
3 | Verum illi ignorantes quod eo intentio vergeret, ut Palaestinis aut negantibus infestior foret, aut acquiescentibus, affectus inferendae in subditos iniuriae demeretur; cum ex coniunctione aequalitas par, et gratia consortii iure accresceret, aut si quid offensum esset, longius ultionis studia procederent, quasi alienigenam declinandam arbitrabantur. |
4 | Sed ubi flectere animum pignoris legitimorum obiectu frustra experti, in arbitrium eius volentes concessere. |