Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 11.
1 | Pater illi erat de tribu Dan timens Deum (Iudic. XIII, 2 et seq.), haud ignobili genitus loco, praestans caeteris: mater utero sterilis, sed animi virtutibus haud infecunda; quae propriae hospitio mentis recipere meruit visionem angeli, mandatum tenuit, oraculum implevit. |
2 | Nec tamen passa sine viro scire vel divinitatis secretum, insinuavit marito visum sibi hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum coniuge fidem promissorum coelestium participare. |
3 | Quod ubi comperit, pie Deum precatus oravit; ut sibi quoque visionis eius gratia tribueretur, dicens: Ad me, Domine, angelus veniat tuus. |