1 | Namque cum diuturna iniuria longae subiectionis ita essent depressa Hebraeorum pectora, ut nullus virili ingenio ad libertatem animos tollere auderet, ortus est illis Samson divino oraculo praedestinatus, magnus vir, nec in pluribus numerandus, sed in paucis praestantissimus, et quod sine ulla controversia sit, viribus corporis omnium facile primus. |
2 | Eoque ingenti admiratione nobis spectandus a principio, non illa quae temperantiae et sobrietatis iam inde a pueritia vini abstentius praeclara insignia dedit, nec illa quae intonso capite Nazaraeus sacra diu servavit custodia: sed ab adolescentia, quae in aliis aetas mollior, in hoc egregia, atque supra humanum modum perfectae virtutis stupenda facinora effecit: quibus divini oraculi mox aperuit fidem, quod non perfunctorie tanta eum anteisset gratia; ut descenderet angelus, per quem ortus eius praeter spem parentibus annuntiaretur, futurum regimen et praesidium suis; nam gravibus iamdiu Palaestinorum imperiis afflictabantur. |