Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 9.
1 | Multos per annos Hebraeorum populum subditum Palaestini ac subiectum habebant; quoniam fidei praerogativam amiserat, qua victoriam patres adepti fuere. |
2 | Non penitus tamen interciderat insigne electionis apud auctorem suum, et funiculus haereditatis: sed quia rerum secundarum insolentia saepe extollebantur, dabat eos plerumque in potestatem hostium, ut more ingenii humani remedium malorum de coelo sibi quaererent. |
3 | Tunc enim Deo subditi sumus, cum adversis aliquibus urgemur: secundae res mentem extollunt. |
4 | Quod cum alias usu probatum sit, tum maxime in ea rerum conversione, qua rursus ad Hebraeos a Palaestinis versa vice res mutatae. |