monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 6.

1 Hospitem doce voluntarium magis quam ex necessitate esse oportere; ne in hospitio deferendo inhospitalem affectum animi sui prodat, et in ipsa hospitis susceptione per iniuriam violetur gratia: sed magis excolatur officiorum usu, et aliquo humanitatis ministerio.
2 Non enim a te munera exiguntur ditia, sed officia voluntaria, plena pacis, et convenientis concordiae; meliora sunt enim olera cum amicitia et gratia, quam si exquisitis dapibus adornetur convivium, si desit affectus gratiae (Prov. XV, 17).
3 Legimus peremptos gravi populos excidio propter violata iura hospitii (Iudic. XX, 44).
4 Propter libidinem quoque commissa bella atrocia (Gen. XXXIV, 25).
Ambrosius HOME