monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 3.

1 Nemo fraudet mercenarium mercede debita; quia et nos mercenarii sumus Dei nostri, et ab eo mercedem laboris nostri exspectamus (Levit. XIX, 13).
2 Et tu quidem, o quicumque es negotiator, mercenario tuo mercedem pecuniariam negas, id est, vilem, caducam: tibi autem negabitur merces promissorum coelestium: Non fraudabis ergo, ut Lex dicit, mercenarium mercede sua (Deut. XXIV, 14).
Ambrosius HOME