monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 2.

1 Primum omnium cognosce Ecclesiam Domini tibi commissam; ideoque vitandum semper, ne quid obrepat offensionis, et fiat velut commune corpus eius gentilium admixtione.
2 Unde Scriptura tibi dicit: Ne accipias uxorem de filiabus Chananaeorum, sed vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel, id est, domum sapientiae; et eius tibi acquire copulam (Gen. XXVIII, 1, 2).
3 Mesopotamia autem regio est in partibus Orientis, quae duobus maximis per ea locorum Euphrate et Tigri fluminibus circumvenitur, quibus origo est in Armeniae locis.
4 Influunt autem diverso meatu in mare Rubrum; et ideo Mesopotamiae nomine signatur figura Ecclesiae, quae maximis fluentorum prudentiae irriguis atque iustitiae fecundat mentes fidelium, quibus sacri baptismatis, cuius typus praecessit in Rubro mari infundit gratiam, culpamque abluit.
5 Doce ergo plebem, ut non ex alienigenis, sed ex domibus christianis coniugii quaeratur copula.
Ambrosius HOME