monumenta.ch > Ambrosius > 33
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 32. <<<     >>> 34.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 33.

1 Nemo sibi de absentia blandiatur.
2 Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur.
3 Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari.
4 Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert.
5 Haec est charitas expetenda, haec est charitas maior imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.
Ambrosius HOME