monumenta.ch > Ambrosius > 32
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 31. <<<     >>> 33.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 32.

1 Ubi, inquit, in leges vestras et verba iurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Iam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si iubetis.
2 Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret.
3 Iussit auferri, non iussit reponi.
4 Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.
Ambrosius HOME