1 | Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit iure praelatum. |