Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 27.
1 | Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus. |
2 | Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. |
3 | Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique iubar emicuisse, quam solis? Ergo et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. |
4 | Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus. |