1 | Sed maiorum, inquit, servandus est ritus. |
2 | Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. |
3 | Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat. |