monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 20. <<<     >>> 22.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 21.

1 Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus.
2 De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse ieiunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt.
3 Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit.
4 Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint.
5 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.
Ambrosius HOME