monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 17.

1 En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum.
2 Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant.
3 Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis miseram solabantur.
4 Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit?
Ambrosius HOME