monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 15.

1 Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata.
2 Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis.
3 Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur iniuria.
4 Nunccine demum iustitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus in viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt.
5 Fidei ista victoria est, quod et ipsi iam facta maiorum carpunt, quorum gesta condemnant.
6 Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?
Ambrosius HOME