Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 14.
1 | Conferet causas. |
2 | Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. |
3 | Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune ius clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. |
4 | Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. |
5 | Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. |
6 | Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia. |