monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 13.

1 Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi.
2 Quantus hinc verborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus iniuriam, quia dispendium non dolemus.
3 Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est.
4 Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed gratiam comparavit.
Ambrosius HOME