monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 12.

1 Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis.
2 Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus ieiuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur officia.
3 Sed dum exercetur officium, studium provocatur.
4 Suis castitas cumulatur dispendiis.
5 Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio.
6 Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est.
7 Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus.
8 Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.
Ambrosius HOME