monumenta.ch > Ambrosius > 11a
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 11. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 11.

1 Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam.
2 Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, qui diffidunt virtutibus.
3 Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae.
4 En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.
Ambrosius HOME