monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 9.

1 Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium iam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis.
2 O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse non creditis.
3 O honorifica pervicacia!
Ambrosius HOME