monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 7.

1 Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandavit.
2 Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt.
3 Aliis ego disciplinis orbem subegi.
4 Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit.
5 Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit.
6 Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum.
7 Quid dicam bimestres imperatores, et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem.
8 Non erubesco cum toto orbe longaeva converti.
9 Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est.
10 Erubescat senectus, quae emendare se non potest.
11 Non annorum canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX).
12 Nullus pudor est ad meliora transire.
13 Hoc solum habebam commune cum barbaris, quia Deum antea nesciebam.
14 Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi.
15 Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus.
16 Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit.
17 Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis?
Ambrosius HOME