1 | In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum requirens. |
2 | Haec sacra, inquit, Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. |
3 | Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. |
4 | Ergo Annibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. |
5 | Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant? |