1 | Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. |
2 | Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non iubere, quod non probas; servare, quod sentis. |