monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, 3. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, 4.

1 Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt.
2 Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Iuliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi.
Ambrosius HOME