1 | Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim iamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere. |