Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, . . .
1 | Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. |
2 | Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. |
3 | Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. |
4 | De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia reiiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum iniuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur. |
5 | AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO. |