1 | Huius igitur successorem te Dominus non solum honore, sed etiam moribus probet, et summa fundare dignetur gratia; ut ad te quoque populi concurrant, de quibus dicas: Qui sunt isti, qui sicut nebulae volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esa. 60, 8)? Veniant quoque sicut naves Tharsis (II Paral. IX, 21), quae accipiant frumentum, quod Salomon verus impertivit viginti mensuras tritici. |
2 | Accipiant oleum et sapientiam Salomonis, et sit pax inter te, et populum, et testamentum pacis custodias. |
3 | Vale, frater, et nos dilige, quia et nos te diligimus. |